Artist: 
Search: 
Reddit

Qntal - Name Der Rose lyrics

Omnis mundi creatura
quasi liber et pictura
nobis est in speculum;
nostrae vitae, nostrae mortis,
nostri status, nostrae sortis
fidele signaculum.

Nostrum statum pingit rosa,
nostri status decens glosa,
nostrae vitae lectio;

Rosa dum primo mane floret,
defloratus flos effloret
vespertino senio.