Artist: 
Search: 
Reddit

Qntal - Ludus lyrics

Erat arbor hec in prato
Quovis flore picturato

Herba, fonte, situ grato,
Sed et umbra, flatu dato.
Stilo non pinxisset Plato
Loca gratiora.

Hic dum placet delectari
Delectatque iocundari

Et ab estu relevari,
Cerno forma singulari
Pastorellam sine pari
Colligentem mora.

Estivali sub fervore,
Quando cuncta sunt in flore,
Totus eram in ardore.
Sub olive me decore,
Estu fessum et sudore,
Detinebat mora.

Que respondit verbo brevit:
"ludos viri non assuevi.

Sunt parentes michi sevi
Mater longioris evi.
Irascetur pro re levi.
Parce nunc in hora!"

Subest fons vivacis vene,
Adest cantus philomene
Naiadumque cantilene,
Paradisus hic est pene,
Non sunt loca, scio plene,
His iocundiora.

In amorem vise cedo,
Fecit Venus hoc, ut credo.
"ades!" inquam "non sum predo,
Nichil tollo, nichil ledo,
Me meaque tibi dedo,
Pulchrior quam Flora!"