Artist: 
Search: 
Reddit

Corvus Corax - Veritas Simplex lyrics

Nec potentum didici
Vitiis applaudere
Nec favorem querere
Corde loquens duplici.
Veritate simplici
Semper uti soleo,
Dari famam doleo
Cuiquam preter merita.

Ergo procul exsules,
Si mentiri dubitas!
Simplex enim veritas
Multos fecit exsules.
Cole nostros presules
Mollibus blanditiis
Nec insultans vitiis
Verbis hos exasperes,
Horum si desideres
Frui beneficiis.

Vade retro, Satana,
Tuas tolle fabulas!

Amara tanta tyri pastos sycalos sycaliri
Ellivoli scarras polili posylique lyvarras