Artist: 
Search: 
Reddit

Corvus Corax - Non Plus Ultra Remix (In Taberna) lyrics

In taberna quando sumus,
non curamus, quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cui semper insuclamus.
quid agatur in taberna,
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus, ut queratur.
sed quid loquar, audiatur!

Bibit hera, bibit herus,
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit seruus cum ancilla.

Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrete uiuunt.
sed in ludo qui morantur,
ex hiis quidam denudantur;
quidam ibi uestiuntur,
quidam saccis induuntur
ibi nullus timet mortem,
sed pro Bacho mittunt sortem.

Bibit hera, bibit herus,
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit seruus cum ancilla.

Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrete uiuunt.
sed in ludo qui morantur,
ex hiis quidam denudantur;
quidam ibi uestiuntur,
quidam saccis induuntur
ibi nullus timet mortem,
sed pro Bacho mittunt sortem.

In taberna quando sumus,
non curamus, quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cui semper insuclamus.
quid agatur in taberna,
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus, ut queratur.
sed quid loquar, audiatur!

Bibit hera, bibit herus,
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit seruus cum ancilla.