Artist: 
Search: 
Reddit

Corvus Corax - Lingua Mendax lyrics

Lingua mendax et dolosa,
Lingua procax venenosa,
Lingua digna detruncari
Et in igne concremari.

Que me dicit deceptorem
Et non fidum amatorem,
Quam amabam, dimisisse
Et ad alteram tranisse!

Sciat deus, sciant dei:
Non sum reus huius rei!
Sciant dei, sciat deus:
Huius rei non sum reus!