Artist: 
Search: 
Reddit

Corvus Corax - Ingordin Et Ingordan lyrics

Omne genus demoniorum
Cecorum
Claudorum
Sive confusorum,
attendite iussum meorum
et vocationem verborum.

Per sigillum Salomonis
Et per magos Pharaonis
Omnes vos coniuro
Omnes exorcizo.

Ingordin Ingordan

Per tres magos Casper,
Melchior et Balthasar,
Per regem David,
Qui Saul sedavit,
Cum iubilavit,
Vosque fugavit.

Omnis creatura phantasmatum,
Que corroboratis principatum
Serpentis tortuosi,
Venenosi,
Qui traxit per superbiam
Stellarum partem tertiam,
Gordan, Gordan;
Ingordin et Ingordan, Ingordin et Ingordan,
Ingordin et Ingordan,
Gordan, Gordan,
Ingordin et Ingordan.